AUCTIONARIAE Tabulae

AUCTIONARIAE Tabulae
AUCTIONARIAE Tabulae
dicebantur, quibus sinificabatur alicuius fortuna hastâ positâ distrahi vocique subici Praeconis, Auctionis die constitutô, apud Ciceronem s2. Catilin. c. 8. et 2. L. Agr. c. 25. item ad Qu. Fratrem et ad Attic. l. 13. Ep. 5. Earum Proferendarum ratio non una fuit. Iustinianus, Novellâ 120. Aere alienô oppressae vener abilis domus di spensatores per 20. dies scriptum aliquod in publico civitatis loco proponunto et eô modô rem immobilem emere volentes provocanto, ut, qui plus praebiturus est, ceteris praeferatur. Altera vis huius programmatis Imperator. Diocletiani et Max. lege sancita est, l. si eo tempore. Cod. de remiss. pignor. ex Robirio Iunio. Dicta autem est Auctio, ab augendo; Varroni quoque Sectio: nempe antiquissimis temporibus in partes sectum debitorem, qui solvendo non eslet, novimus. Anno vero Urb. Cond. 429. L. Papyriô et C. Poeteliô Visolô Consulib. primum ligari nexi desierunt, Consulesque, ob insignem cuiusdam foeneratoris crudelitatem, tulêre ad Populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam luerit, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae, bona debitoris, non corpus obnoxium esset etc. Sic postea, uti veteri illâ sectione diversi Creditores membra debiroris et nexi lacerabant et secabant: ita hâc bonorum eius venditione, bonorum emptores, ut carnifices, ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas conveniebant, Cicer. pro Quint. Ea autem apud Veteres Auctionis fuit forma ut a minima quantitate ad maiorem pluris licitantes idque digitô elatô, pervenirent, l. 35. ff. de minor. etc. Vide Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. et infra Sector. Secundum Galliae consuetudinem, ut annotat Budaeus in Forensibus, quartô trinundinô auctionem futuram inclamatam oportet, et in iustos dies proscriptam, antequam ultima licitatio committatur, quam protinus sequitur addictio. Singulis vero auctionum diebus apparitor debiti quantitatem, ob quam pignora capta sunt, palam significat et denuntiat: omnes commonet, ut ea licitentur, pretium ab unoquoque oblatum describit: postremo, ubi iam nullum pluris licitari cernit, promulgat eam primam auctionem esse; secundam in octavum abhinc diem vel moram laxiorem reicit, nisi divini cultus feriae id prohibeant, atque tunc proximô profestô die sequente auctio celebratur. Apud eundem varias Auctionum
formulas vide: ut et plura in hanc rem, apud praefatum Calvinum d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • papier — Papier, Charta, Papyrus. Papier où il n y a rien escrit, Pura cartha, Raucae chartae. Je n ay point de papier, Non suppeditant, vel suppetunt mihi chartae. Papier à escrire lettres, Epistolaris. Papier servant aux enveloppes des marchans,… …   Thresor de la langue françoyse

  • inventaire — Inventaire, Apophasis, Inuentarium, Repertorium. Inventaire des biens qui sont à vendre au plus offrant, Auctionariae tabulae. Un inventaire, Index bonorum, B. Faire inventaire des biens d une succession, Recognoscere bona haereditatis, B. Faire… …   Thresor de la langue françoyse

  • TABULA — I. TABULA ab inusitato taba, et hoc a Graeco τάζω, quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TITULUS — proprie lapis seu cippus scpulchralis inscriptus, vel ipsa lapidis inscriptio, quae alias elogium quoque. Virgild. Culice, v. 409. tum Frente locatur Elogium Item pro inscriptione, quae supplicii, quod de reo sumebatur, causam indicabat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”